monumenta.ch > Plinius > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 42
{XV} Athenienses eam tetralicen appellant, Euboea sisyrum, putantque apibus esse gratissimam, fortassis quia tunc nulla alia sit copia. haec ergo mellatio fine vindemiae et vergiliarum occasu idibus Novembribus fere includitur. reliqui ex ea duas partes apibus ratio persuadet, et semper eas partes favorum, quae habeant erithacen.